in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii
Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos
et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio
alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et
iniquitates patrum suorum
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis
Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et
adorabant Dominum Deum suum
surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel
Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna
Dominum Deum suum
et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia
Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab
aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae
excelso in omni benedictione et laude
tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et
omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria
et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et
exercitus caeli te adorat
tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de
igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham
et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo
foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei
et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba
tua quoniam iustus es
et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto
clamoremque eorum audisti super mare Rubrum
et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis
servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim
quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et
in hac die
et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris
in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi
lapidem in aquas validas
et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in
columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam
ingrediebantur
ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de
caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis
caerimonias et praecepta bona
et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et
caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui
panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de
petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur
et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes
eis
ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt
cervices suas et non audierunt mandata tua
et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum
quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt
caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per
contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors
longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et
dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto
feceruntque blasphemias magnas
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in
deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret
eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per
quod ingrederentur
et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna
tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti
quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis
defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non
sunt adtriti
et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes
et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og
regis Basan
et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et
adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut
ingrederentur et possiderent
et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram
eis habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum
et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat
illis
ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et
possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis
fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et
comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere
deliciis in bonitate tua magna
provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et
proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos
occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te
feceruntque blasphemias grandes
et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et
in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo
audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis
salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum
cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in
conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et
possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem
de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis
temporibus
et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi
vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in
iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et
dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec
audierunt
et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos
in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et
tradidisti eos in manu populorum terrarum
in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in
consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et
clemens tu es
nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis
custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem
laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et
sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem
populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc
et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia
veritatem fecisti nos autem impie egimus
reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres
nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua
et testimonia tua quae testificatus es in eis
et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam
dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in
conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis
suis pessimis
ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti
patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt
eius et nos ipsi servi sumus in ea
et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super
nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur
et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in
tribulatione magna sumus
super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et
scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et
sacerdotes nostri